R. |
Regem ventúrum Dóminum,
veníte, adorémus. |
1. |
Jucundáre, fília Sion, Et exúlta satis, fília Jerúsalem. Ecce Dóminus
véniet, Et erit in die
illa lux magna, Et stillábunt montes dulcédinem, Et colles fluent lac et mel; Quia veniet Prophéta magnus, Et ipse renovábit Jerúsalem. |
R. |
Regem ventúrum Dóminum,
veníte, adorémus. |
2. |
Ecce véniet Deus Et Homo de domo David sedére in throno, Et vidébitis et gaudébit cor vestrum. |
R. |
Regem ventúrum Dóminum,
veníte, adorémus. |
3. |
Ecce véniet Dóminus protéctor noster, Sanctus Israël, Corónam regni
habens in cápite suo: Et dominábitur
a mari usque ad mare, Et a flúmine usque ad términos orbis terrárum. |
R. |
Regem ventúrum Dóminum,
veníte, adorémus. |
4. |
Ecce apparébit
Dóminus, et non mentiétur: Si mora
fécerit, expécta eum, Quia véniet, et
non tardábit. |
R. |
Regem ventúrum Dóminum,
veníte, adorémus. |
5. |
Descéndet Dóminus
sicut plúvia in vellus, Oriétur in diébus eius iustítia Et abundántia pacis: Et adorábunt eum omnes reges terrae, Omnes gentes sérvient ei. |
R. |
Regem ventúrum Dóminum,
veníte, adorémus. |
6. |
Nascétur nobis párvulus Et vocábitur Deus fortis; Ipse sedébit super thronum David patris sui, et imperábit; Cuius potéstas super humerum eius. |
R. |
Regem ventúrum Dóminum,
veníte, adorémus. |
7. |
Bethlehem,
cívitas Dei summi, Ex te éxiet
Dominátor Israël, Et egréssus
eius Sicut a
princípio diérum aeternitátis, Et
magnificébitur in medio univérsae terrae; Et pax erit in
terra nostra dum vénerit. |
R. |
Regem ventúrum Dóminum,
veníte, adorémus. |
8. |
(24 dec.) Crástina die
delébitur iníquitas terrae, Et regnábit super nos Salvátor mundi. Prope est iam Dóminus: veníte, adorémus. |